Est 11

1Anno quarto regnantibus Ptolemæo, et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem. 2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: 3homo Iudæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: 5et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Copyright information for VulgCH